Talált 142 Eredmények: veritas particeps sapientiae consilia

  • PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. (Liber Proverbiorum 31, 26)

  • Et dixi in corde meo: “Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam?”. Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • Bonorum enim laborum gloriosus est fructus; et, quae non concidat, radix sapientiae. (Liber Sapientiae 3, 15)

  • concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. (Liber Sapientiae 6, 20)

  • Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. (Liber Sapientiae 6, 23)

  • Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. (Liber Sapientiae 7, 7)

  • Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; (Liber Sapientiae 7, 15)

  • Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, (Liber Sapientiae 8, 17)

  • Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: (Liber Sapientiae 8, 21)

  • Tu autem vis, ut non sint vacua sapientiae tuae opera, propter hoc etiam et exiguo ligno credunt homines animas suas et, transeuntes fluctus per ratem, liberati sunt. (Liber Sapientiae 14, 5)

  • Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna. (Liber Ecclesiasticus 1, 5)

  • Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit? (Liber Ecclesiasticus 1, 6)


“Menosprezai vossas tentações e não vos demoreis nelas. Imaginai estar na presença de Jesus. O crucificado se lança em vossos braços e mora no vosso coração. Beijai-Lhe a chaga do lado, dizendo: ‘Aqui está minha esperança; a fonte viva da minha felicidade. Seguro-vos, ó Jesus, e não me aparto de vós, até que me tenhais posto a salvo’”. São Padre Pio de Pietrelcina