Talált 534 Eredmények: verbum
Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti sunt omnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)
Convocantes autem Duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: “Non est aequum nos derelinquentes verbum Dei ministrare mensis; (Actus Apostolorum 6, 2)
Et verbum Dei crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Ierusalem valde; multa etiam turba sacerdotum oboediebat fidei. (Actus Apostolorum 6, 7)
Fugit autem Moyses propter verbum istud; et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos. (Actus Apostolorum 7, 29)
Igitur qui dispersi erant, pertransierunt evangelizantes verbum. (Actus Apostolorum 8, 4)
Cum autem audissent apostoli, qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad illos Petrum et Ioannem; (Actus Apostolorum 8, 14)
Et illi quidem testificati et locuti verbum Domini, redibant Hierosolymam et multis vicis Samaritanorum evangelizabant. (Actus Apostolorum 8, 25)
Verbum misit filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum; hic est omnium Dominus. (Actus Apostolorum 10, 36)
Vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam incipiens a Galilaea post baptismum, quod praedicavit Ioannes: (Actus Apostolorum 10, 37)
Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. (Actus Apostolorum 10, 44)
Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. (Actus Apostolorum 11, 1)
Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. (Actus Apostolorum 11, 19)