Talált 146 Eredmények: verbo Dei paenitentiam

  • humiliatus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit et exquisierit faciem meam et egerit paenitentiam a viis suis pessimis, ego exaudiam de caelo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum. (Liber II Paralipomenon 7, 14)

  • Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 33, 12)

  • Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • et recurre in Mediam, quoniam credo ego verbo Dei, quod locutus est Nahum in Nineven, quia omnia erunt et venient super Assyriam et Nineven, quae locuti sunt prophetae Israel, quos misit Deus; omnia evenient, nihilque minuetur ex omnibus verbis, sed omnia contingent temporibus suis. Et in Media erit salus magis quam in Assyriis et quam in Babylone, quia scio ego et credo quoniam omnia, quae dixit Deus, erunt. Et perficientur, et non excidet verbum de sermonibus. Et fratres nostri, qui habitant in terra Israel, omnes dispergentur et captivi ducentur a terra optima. Et erit omnis terra Israel deserta, et Samaria et Ierusalem erit deserta, et domus Dei in tristitia erit et incendetur et erit deserta usque in tempus. (Liber Thobis 14, 4)

  • et ipsi iudicaverunt exterminare omnem carnem eorum, qui non sunt obsecuti verbo oris eius. (Liber Iudith 2, 3)

  • et exies in obviam universae terrae ad occasum, quia non crediderunt verbo oris mei. (Liber Iudith 2, 6)

  • Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere”. (Liber Iob 42, 6)

  • Verbo Domini caeli facti sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum. (Liber Psalmorum 33, 6)

  • Quoniam ipse liberabit te de laqueo venantium et a verbo maligno. (Liber Psalmorum 91, 3)

  • Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, non crediderunt verbo eius. (Liber Psalmorum 106, 24)

  • Sustinui te, Domine, sustinuit anima mea in verbo eius; speravit (Liber Psalmorum 130, 5)

  • Simplex credit omni verbo, astutus considerat gressus suos. (Liber Proverbiorum 14, 15)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina