Talált 1729 Eredmények: venit a Domino

  • Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua; deditque illi omnia, quae habuerat. (Liber Genesis 24, 36)

  • Ego vero respondi domino meo: Quid, si noluerit venire mecum mulier? (Liber Genesis 24, 39)

  • Pronusque adoravi Dominum benedicens Domino, Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio eius. (Liber Genesis 24, 48)

  • Quam ob rem, si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi; sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dexteram sive ad sinistram”. (Liber Genesis 24, 49)

  • Responderunt Laban et Bathuel: “A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum. (Liber Genesis 24, 50)

  • et ait ad puerum: “Quis est ille homo, qui venit per agrum in occursum nobis?”. Dixitque ei: “Ipse est dominus meus”. At illa tollens cito velum operuit se. (Liber Genesis 24, 65)

  • Abimelech autem venit ad eum de Geraris et Ochozath amicus illius et Phicol dux militum, (Liber Genesis 26, 26)

  • "Affer mihi venationem tuam et fac cibos, ut comedam et benedicam tibi coram Domino, antequam moriar". (Liber Genesis 27, 7)

  • Vix Isaac benedictionem Iacob finierat, et Iacob egressus erat a patre suo Isaac, venit Esau frater eius (Liber Genesis 27, 30)

  • Qui ait: “Venit germanus tuus fraudulenter et accepit benedictionem tuam”. (Liber Genesis 27, 35)

  • Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium. (Liber Genesis 29, 1)

  • “Sanusne est?”, inquit. “Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege”. (Liber Genesis 29, 6)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina