Talált 198 Eredmények: valde

  • Quod enim valde mirabile erat, in aqua, quae omnia exstinguit, plus ignis valebat; vindex est enim orbis iustorum. (Liber Sapientiae 16, 17)

  • Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis. (Liber Ecclesiasticus 7, 19)

  • Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animae illorum: (Liber Ecclesiasticus 25, 3)

  • “Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!”. Non est dicere: “Quid est hoc?” aut “Ad quid istud?”; omnia enim in tempore suo conquirentur. (Liber Ecclesiasticus 39, 21)

  • Vide arcum et benedic eum, qui fecit illum; valde speciosus est in splendore suo. (Liber Ecclesiasticus 43, 12)

  • Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • Et Ieroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel et dedit viam peccandi Ephraim; et plurima redundaverunt peccata ipsorum valde, (Liber Ecclesiasticus 47, 29)

  • Audivimus superbiam Moab C superbus est valde C superbiam eius et arrogantiam eius et indignationem eius et iactantiam eius non rectam. (Liber Isaiae 16, 6)

  • Iratus sum super populum meum, contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua; non posuisti eis misericordias, super senem aggravasti iugum tuum valde (Liber Isaiae 47, 6)

  • Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. (Liber Isaiae 52, 13)

  • Et dixit Dominus ad me: “Quid tu vides, Ieremia?”. Et dixi: “Ficus, ficus bonas, bonas valde, et malas, malas valde, quae comedi non possunt, eo quod sint malae”. (Liber Ieremiae 24, 3)

  • Audivimus superbiam Moab, superbus est valde; sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis eius. (Liber Ieremiae 48, 29)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina