Talált 21 Eredmények: utrumque
Non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus. (Liber Iob 9, 33)
Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. (Liber Proverbiorum 20, 10)
Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. (Liber Proverbiorum 20, 12)
Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam, quia qui timet Deum, utrumque devitat. (Liber Ecclesiastes 7, 18)
Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)
Vita sibi sufficientis et operarii condulcabitur, et super utrumque, eius qui inveniet thesaurum. (Liber Ecclesiasticus 40, 18)
Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur. (Liber Ecclesiasticus 40, 25)
et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus eius quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui exstinguat. (Liber Isaiae 1, 31)
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisaei autem utrumque confitentur. (Actus Apostolorum 23, 8)