Talált 12723 Eredmények: ut

  • Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. (Liber Genesis 12, 17)

  • Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”. (Liber Genesis 12, 19)

  • Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro. (Liber Genesis 13, 2)

  • nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. (Liber Genesis 13, 6)

  • Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. (Liber Genesis 13, 7)

  • Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. (Liber Genesis 13, 10)

  • Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo. (Liber Genesis 13, 11)

  • Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)

  • faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. (Liber Genesis 13, 16)

  • Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium (Liber Genesis 14, 1)

  • Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. (Liber Genesis 14, 10)

  • Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; (Liber Genesis 14, 11)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina