Talált 199 Eredmények: unusquisque

  • Dixitque ad Zebee et Salmana: “Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor?”. Qui responderunt: “Similes tui, et unusquisque ex eis quasi filius regis”. (Liber Iudicum 8, 18)

  • Dixitque ad eos: “Unam petitionem postulo a vobis: date mihi unusquisque anulum ex praeda sua”. Anulos enim aureos Ismaelitae habere consuerant. (Liber Iudicum 8, 24)

  • Qui responderunt: “Libentissime dabimus”. Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo unusquisque anulum de praeda sua. (Liber Iudicum 8, 25)

  • In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 17, 6)

  • Cumque venerint patres earum ac fratres et apud nos queri coeperint, dicemus eis: “Miseremini nostri et eorum; non enim acceperunt unusquisque uxorem in bello, et vos, si dedissetis eis, deliquissetis”. (Liber Iudicum 21, 22)

  • Filii quoque Israel reversi sunt inde illo tempore unusquisque ad tribum et familiam suam in possessionem suam. (Liber Iudicum 21, 24)

  • In diebus illis non erat rex in Israel, sed unusquisque, quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat. (Liber Iudicum 21, 25)

  • Pugnaverunt ergo Philisthim, et caesus est Israel, et fugit unusquisque in tabernaculum suum; et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta milia peditum. (Liber I Samuelis 4, 10)

  • Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)

  • Olim in Israel sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: “Venite, et eamus ad videntem”; qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns. — (Liber I Samuelis 9, 9)

  • Descendebat ergo omnis Israel ad Philisthim, ut exacueret unusquisque vomerem suum et ligonem et securim et falcem. (Liber I Samuelis 13, 20)

  • Et dixit Saul: “Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi. (Liber I Samuelis 14, 34)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina