Talált 199 Eredmények: unusquisque

  • Unusquisque se a proximo suo custodiat et in omni fratre suo non habeat fiduciam, quia omnis frater supplantat, et omnis amicus fraudulenter incedit, (Liber Ieremiae 9, 3)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt”. (Liber Ieremiae 11, 8)

  • Sed et vos peius operati estis quam patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat. (Liber Ieremiae 16, 12)

  • Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra”. (Liber Ieremiae 18, 11)

  • Qui dixerunt: “Vanum est; post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus”. (Liber Ieremiae 18, 12)

  • Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum; et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum et qui quaerunt animas eorum. (Liber Ieremiae 19, 9)

  • Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”. (Liber Ieremiae 22, 8)

  • Et in prophetis Ierusalem vidi horribilia: adulterium faciunt et in mendacio ambulant; et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius quasi Gomorra”. (Liber Ieremiae 23, 14)

  • Qui volunt facere, ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum, quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal. (Liber Ieremiae 23, 27)

  • Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo. (Liber Ieremiae 23, 30)

  • Haec dicetis unusquisque ad proximum et ad fratrem suum: “Quid respondit Dominus?” et “Quid locutus est Dominus?”. (Liber Ieremiae 23, 35)

  • cum diceret: “Revertimini unusquisque a via sua mala et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra, quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum; (Liber Ieremiae 25, 5)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina