Talált 497 Eredmények: tuus
Et dixit Dominus ad Isaiam: “Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis; (Liber Isaiae 7, 3)
Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris, reliquiae revertentur ex eo; consummatio decreta redundat in iustitia: (Liber Isaiae 10, 22)
Et dices in die illa: “Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)
Reviviscent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terra defunctos suos edet in lucem. (Liber Isaiae 26, 19)
Et dabit vobis Dominus panem angustiae et aquam afflictionis, sed non amplius avolabit a te doctor tuus; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, (Liber Isaiae 30, 20)
Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)
“Haec dicetis Ezechiae regi Iudae loquentes: Non te decipiat Deus tuus, in quo tu confidis, dicens: “Non dabitur Ierusalem in manu regis Assyriorum”. (Liber Isaiae 37, 10)
Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae. (Liber Isaiae 41, 10)
Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “Ne timeas; ego auxiliabor tibi. (Liber Isaiae 41, 13)
Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)
quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israel, salvator tuus: dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethiopiam et Saba pro te. (Liber Isaiae 43, 3)
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me; (Liber Isaiae 43, 27)