Talált 1305 Eredmények: tuo

  • Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei; (Liber Exodus 22, 25)

  • Abundantiam areae tuae et torcularis tui non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. (Liber Exodus 22, 28)

  • Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. (Liber Exodus 23, 11)

  • Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo. (Liber Exodus 23, 13)

  • Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. (Liber Exodus 23, 26)

  • Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam (Liber Exodus 23, 27)

  • Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. (Liber Exodus 23, 30)

  • Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)

  • et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero. (Liber Exodus 25, 12)

  • Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, (Liber Exodus 25, 20)

  • Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream. (Liber Exodus 25, 25)

  • Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina