Talált 384 Eredmények: tunc
Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. (Liber II Regum 8, 22)
Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)
Tunc ascendit Hazael rex Syriae et pugnabat contra Geth; cepitque eam et direxit faciem suam, ut ascenderet in Ierusalem. (Liber II Regum 12, 18)
Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu regem Israel dicens: “Veni, et videamus nos”. (Liber II Regum 14, 8)
Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas. (Liber II Regum 15, 16)
Tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum; cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum. (Liber II Regum 16, 5)
Tunc misit Ezechias rex Iudae nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens: “Peccavi. Recede a me, et omne, quod imposueris mihi, feram”. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auri; (Liber II Regum 18, 14)
Et timuit Deum tunc temporis dicens: “Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?”. (Liber I Paralipomenon 13, 12)
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
Tunc dixit David: “Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 15, 2)
In illo die, tunc fecit David prima vice confiteri Domino per manum Asaph et fratrum eius: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino, quia venit iudicare terram. (Liber I Paralipomenon 16, 33)