Talált 62 Eredmények: totum

  • Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet. (Liber Exodus 22, 4)

  • Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo. (Liber Exodus 25, 36)

  • Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, (Liber Exodus 28, 31)

  • Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; (Liber Exodus 29, 13)

  • Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. (Liber Exodus 29, 18)

  • Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra”. (Liber Exodus 34, 3)

  • Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erant, totum ductile ex auro purissimo. (Liber Exodus 37, 22)

  • Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum (Liber Exodus 39, 22)

  • ac deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare, incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 2, 2)

  • De qua adolebit sacerdos tamquam memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus. (Liber Leviticus 2, 16)

  • totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur. (Liber Leviticus 4, 12)

  • tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in altari in odorem suavissimum, memoriale Domino. (Liber Leviticus 6, 8)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina