Talált 129 Eredmények: testamentis mandata
Super senes intellexi, quia mandata tua servavi. (Liber Psalmorum 119, 100)
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam mendacii odio habui. - (Liber Psalmorum 119, 128)
Redime me a calumniis hominum, ut custodiam mandata tua. (Liber Psalmorum 119, 134)
Adulescentulus sum ego et contemptus; mandata tua non sum oblitus. (Liber Psalmorum 119, 141)
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; secundum misericordiam tuam vivifica me. (Liber Psalmorum 119, 159)
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo. (Liber Psalmorum 119, 168)
Fiat manus tua, ut adiuvet me, quoniam mandata tua elegi. (Liber Psalmorum 119, 173)
et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata eorum, nihil accipientes. (Liber I Maccabaeorum 8, 26)
et adiuvantibus non dabitur triticum, arma, argentum, naves, sicut placuit Romae; et custodient mandata haec absque dolo. (Liber I Maccabaeorum 8, 28)
Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, (Liber Proverbiorum 2, 1)
Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui. (Liber Proverbiorum 7, 2)
Finis loquendi, omnibus auditis: Deum time et mandata eius observa; hoc est enim omnis homo. (Liber Ecclesiastes 12, 13)