Talált 170 Eredmények: tentorium conventus
et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 4, 14)
inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus, (Liber Leviticus 4, 16)
ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus. Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi conventus; (Liber Leviticus 4, 18)
Reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam. (Liber Leviticus 6, 9)
Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 6, 19)
Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. (Liber Leviticus 6, 23)
et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi conventus”. (Liber Leviticus 8, 3)
Fecit Moyses, ut Dominus imperarat; congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus, (Liber Leviticus 8, 4)
De ostio quoque tabernaculi conventus non exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio. (Liber Leviticus 8, 33)
Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi praeceptum est”. (Liber Leviticus 8, 35)
Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret coram Domino, (Liber Leviticus 9, 5)
Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; (Liber Leviticus 9, 23)