Talált 7 Eredmények: tenet
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero”. (Liber Genesis 43, 14)
Tenet plantam illius laqueus, et firmatur super eum tendiculum. (Liber Iob 18, 9)
qui tenet illum, cui assimilabitur? (Liber Ecclesiasticus 25, 15)
Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem. (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum. (Liber Ecclesiasticus 38, 26)
Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. (Epistula II ad Thessalonicenses 2, 7)
Angelo ecclesiae, quae est Ephesi, scribe: Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: (Apocalypsis Ioannis 2, 1)