Talált 129 Eredmények: superbia superbia vindicta iram

  • Et exacerbaverunt me filii; in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea non custodierunt, ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum, ut effunderem furorem meum super eos et consummarem iram meam in eis in deserto. (Prophetia Ezechielis 20, 21)

  • ut superducerem indignationem meam et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem eius super petram limpidissimam, ne operiretur. (Prophetia Ezechielis 24, 8)

  • Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israel, et facient in Edom iuxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 25, 14)

  • Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod fecerunt Palaestini in vindicta et ulti se sunt toto animo interficientes et implentes inimicitias sempiternas, (Prophetia Ezechielis 25, 15)

  • Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia potentiae eius; a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 30, 6)

  • Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur. (Prophetia Ezechielis 30, 18)

  • propterea, vivo ego, dicit Dominus Deus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero. (Prophetia Ezechielis 35, 11)

  • Nunc igitur ego Nabuchodonosor laudo et magnifico et glorifico Regem caeli, quia omnia opera eius veritas, et viae eius iudicium, et gradientes in superbia potest humiliare”. (Prophetia Danielis 4, 34)

  • Facti sunt principes Iudae quasi transferentes terminos; super eos effundam quasi aquam iram meam. (Prophetia Osee 5, 10)

  • Et testatur superbia Israel in faciem suam, nec reversi sunt ad Dominum Deum suum et non quaesierunt eum in omnibus his. (Prophetia Osee 7, 10)

  • Iuravit Dominus in superbia Iacob: “Non obliviscar in perpetuum omnia opera eorum. (Prophetia Amos 8, 7)

  • Superbia cordis tui decepit te habitantem in scissuris petrae, exaltantem solium suum; qui dicit in corde suo: “Quis detrahet me in terram?”. (Prophetia Abdiae 1, 3)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina