Talált 38 Eredmények: stultus

  • Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas. (Liber Ecclesiastes 4, 5)

  • Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? (Liber Ecclesiastes 7, 17)

  • Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. (Liber Ecclesiastes 10, 3)

  • Stultus verba multiplicat: “Ignorat homo quid futurum sit; et, quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?”. (Liber Ecclesiastes 10, 14)

  • Stultus acriter improperabit, et datus indisciplinati tabescere facit oculos. (Liber Ecclesiasticus 18, 18)

  • Stultus a fenestra respiciet in domum, vir autem eruditus foris stabit. (Liber Ecclesiasticus 21, 26)

  • Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)

  • qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus, qui habitat in Sichimis. (Liber Ecclesiasticus 50, 28)

  • stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)

  • “Quia stultus populus meus: me non cognoverunt; filii insipientes sunt et vecordes: sapientes sunt, ut faciant mala, bene autem facere nesciunt”. (Liber Ieremiae 4, 22)

  • Stultus factus est omnis homo absque scientia; confusus est omnis artifex in sculptili, quoniam falsum est, quod conflavit, et non est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 10, 14)

  • Stultus factus est omnis homo, absque scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax conflatio eius, nec est spiritus in eis. (Liber Ieremiae 51, 17)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina