Talált 1146 Eredmények: sis
et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. (Epistula ad Galatas 1, 14)
Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?”. (Epistula ad Galatas 2, 14)
Estote sicut ego, quia et ego sicut vos; fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis; (Epistula ad Galatas 4, 12)
et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite; (Epistula ad Ephesios 5, 11)
quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere; (Epistula ad Ephesios 5, 12)
loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. (Epistula ad Ephesios 5, 19)
ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. (Epistula ad Ephesios 6, 3)
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. (Epistula ad Ephesios 6, 13)
quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis. (Epistula ad Philippenses 4, 16)
Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. (Epistula ad Philippenses 4, 18)
his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. (Epistula ad Colossenses 1, 2)
supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; (Epistula ad Colossenses 3, 13)