Talált 2345 Eredmények: sed

  • Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)

  • quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)

  • Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • Sed vos unctionem habetis a Sancto et scitis omnes. (Epistula I Ioannis 2, 20)

  • Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est. (Epistula I Ioannis 2, 21)

  • Haec scripsi vobis de eis, qui seducunt vos. (Epistula I Ioannis 2, 26)

  • Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo. (Epistula I Ioannis 2, 27)

  • Filioli, nemo vos seducat. Qui facit iustitiam, iustus est, sicut ille iustus est; (Epistula I Ioannis 3, 7)

  • Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate. (Epistula I Ioannis 3, 18)

  • Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum. (Epistula I Ioannis 4, 1)

  • In hoc est caritas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. (Epistula I Ioannis 4, 10)

  • Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina