Talált 87 Eredmények: sapiens
Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum, (Liber Proverbiorum 23, 15)
Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum. (Liber Proverbiorum 23, 19)
Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. (Liber Proverbiorum 24, 5)
Inauris aurea et margaritum fulgens sapiens, qui arguit super aurem audientem. (Liber Proverbiorum 25, 12)
responde stulto iuxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur. (Liber Proverbiorum 26, 5)
Qui custodit legem, filius sapiens est; qui autem comissatores pascit, confundit patrem suum. (Liber Proverbiorum 28, 7)
Sapiens sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. (Liber Proverbiorum 28, 11)
Vir sapiens, si cum stulto iudicio contenderit, sive irascatur sive rideat, non inveniet requiem. (Liber Proverbiorum 29, 9)
Totum spiritum suum profert stultus; sapiens mitigat eum in posterum. (Liber Proverbiorum 29, 11)
et quis scit utrum sapiens an stultus futurus sit? Et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui sub sole. Hoc quoque vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 19)
Melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto, qui iam nescit erudiri. (Liber Ecclesiastes 4, 13)
Quid habet amplius sapiens prae stulto? Et quid pauper, qui sciat ambulare coram vivis? (Liber Ecclesiastes 6, 8)