Talált 4698 Eredmények: res

  • Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis. (Liber Genesis 13, 13)

  • Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, (Liber Genesis 14, 8)

  • reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum. (Liber Genesis 14, 16)

  • Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis. (Liber Genesis 14, 17)

  • Qui respondit ei: “Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, (Liber Genesis 14, 22)

  • Dixitque Abram: “Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer”. (Liber Genesis 15, 2)

  • Addiditque Abram: “En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit”. (Liber Genesis 15, 3)

  • Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: “Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem”. (Liber Genesis 15, 4)

  • Dixitque ad eum: “Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam”. (Liber Genesis 15, 7)

  • Respondens Dominus: “Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam”. (Liber Genesis 15, 9)

  • Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. (Liber Genesis 15, 11)

  • Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. (Liber Genesis 15, 15)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina