Talált 1104 Eredmények: quam
quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, (Epistula ad Ephesios 1, 8)
quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus (Epistula ad Ephesios 1, 20)
Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis, (Epistula ad Ephesios 3, 20)
audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, (Epistula ad Colossenses 1, 4)
propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, (Epistula ad Colossenses 1, 5)
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. (Epistula ad Colossenses 3, 15)
Vos testes estis et Deus, quam sancte et iuste et sine querela vobis, qui credidistis, fuimus; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 10)
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 9)
Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones praestant magis quam dispensationem Dei, quae est in fide; (Epistula I ad Timotheum 1, 4)
habens fidem et bonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt; (Epistula I ad Timotheum 1, 19)
Haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu, enutritus verbis fidei et bonae doctrinae, quam assecutus es; (Epistula I ad Timotheum 4, 6)