Talált 50 Eredmények: proximo
In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: “Hoc est!”, ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 8)
Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, (Liber Exodus 22, 9)
Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur. (Liber Exodus 22, 13)
Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei; (Liber Exodus 22, 25)
“Anima, quae peccaverit et, contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, (Liber Leviticus 5, 21)
Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)
Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)
quae hoc ordine ce lebrabitur: cui debetur aliquid a proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domino. (Liber Deuteronomii 15, 2)
Cum mutuam dabis proximo tuo rem aliquam, non ingredieris domum eius, ut pignus auferas, (Liber Deuteronomii 24, 10)
Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo et dicebat: “Ecce vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in Madian castra descendere; cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit”. (Liber Iudicum 7, 13)
Hic autem erat mos antiquitus in Israel pro redemptione et commutatione: ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum et dabat proximo suo. Hoc erat testimonium cessionis in Israel. (Liber Ruth 4, 7)
Et ait ad eum Samuel: “Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. (Liber I Samuelis 15, 28)