Talált 8 Eredmények: proficiscebantur

  • Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; (Liber Exodus 40, 36)

  • si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur. (Liber Exodus 40, 37)

  • Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Liber Numeri 9, 17)

  • Ad imperium Domini proficiscebantur et ad imperium illius castrametabantur. Cunctis diebus, quibus stabat nubes super habitaculum, manebant in eodem loco. (Liber Numeri 9, 18)

  • Et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini et non proficiscebantur; (Liber Numeri 9, 19)

  • Si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo habitaculum reliquisset, proficiscebantur; et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. (Liber Numeri 9, 21)

  • Si vero biduo aut uno mense vel longiore tempore fuisset super habitaculum, manebant filii Israel in eodem loco et non proficiscebantur. Statim autem ut recessisset, movebant castra. (Liber Numeri 9, 22)

  • Per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini iuxta imperium eius per manum Moysi. (Liber Numeri 9, 23)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina