Talált 308 Eredmények: proditione exercitus Ioab milites Israhel vindicta

  • Ut autem vidit exercitus eius quia cecidit Nicanor, proiecerunt arma et fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 7, 44)

  • Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)

  • et viderunt multitudinem exercitus quia multi sunt et timuerunt valde; et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. (Liber I Maccabaeorum 9, 6)

  • Et vidit Iudas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum; et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, (Liber I Maccabaeorum 9, 7)

  • Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)

  • Et vidit Iudas quod Bacchides et firmior pars exercitus erat in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde; (Liber I Maccabaeorum 9, 14)

  • Et cognovit Bacchides die sabbatorum et venit ipse et omnis exercitus eius trans Iordanem. (Liber I Maccabaeorum 9, 34)

  • Et commiserunt proelium duo reges, et fugit exercitus Alexandri, et insecutus est eum Demetrius et praevaluit adversus eos; (Liber I Maccabaeorum 10, 49)

  • Et insecutus est eum Ionathas in Azotum, et exercitus commiserunt proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 78)

  • Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium; et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius. (Liber I Maccabaeorum 11, 38)

  • Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium et ivit ad Imalcue Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri; (Liber I Maccabaeorum 11, 39)

  • nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros, quia discessit omnis exercitus meus”. (Liber I Maccabaeorum 11, 43)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina