Talált 308 Eredmények: proditione exercitus Ioab milites Israhel vindicta
Erat ergo Ioab super omnem exercitum Israel; Banaias autem filius Ioiadae super Cherethaeos et Phelethaeos; (Liber II Samuelis 20, 23)
Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta (Liber II Samuelis 23, 18)
Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem, (Liber II Samuelis 23, 24)
Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae, (Liber II Samuelis 23, 37)
Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius”. (Liber II Samuelis 24, 2)
Dixitque Ioab regi: “Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi?”. (Liber II Samuelis 24, 3)
Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel. (Liber II Samuelis 24, 4)
Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum. (Liber II Samuelis 24, 9)
Et sermo ei cum Ioab filio Sarviae et cum Abiathar sacerdote, qui adiuvabant partes Adoniae. (Liber I Regum 1, 7)
Sadoc vero sacerdos et Banaias filius Ioiadae et Nathan propheta et Semei et Rei et robur exercitus David non erat cum Adonia. (Liber I Regum 1, 8)
Mactavit boves et pinguia quaeque et oves plurimas et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae; Salomonem autem servum tuum non vocavit. (Liber I Regum 1, 19)
Quia descendit hodie et immolavit boves et pinguia et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem; illique vescentes et bibentes coram eo dixerunt: “Vivat rex Adonias!”. (Liber I Regum 1, 25)