Talált 6 Eredmények: praedicate
Litterarum autem haec erat sententia: “Praedicate ieiunium et sedere facite Naboth in capite populi (Liber I Regum 21, 9)
Dixitque principibus suis: “Exite cum eo in medium civitatis et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione”. (Liber I Maccabaeorum 10, 63)
“Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum”. (Liber Ieremiae 50, 2)
Euntes autem praedicate dicentes: “Appropinquavit regnum caelorum”. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 7)
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, praedicate super tecta. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
Et dixit eis: “Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae. (Evangelium secundum Marcum 16, 15)