Talált 94 Eredmények: prae

  • et homines, quibus prophetant, erunt proiecti in viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos: ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum, et effundam super eos malum suum. (Liber Ieremiae 14, 16)

  • GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione et multitudine servitutis; habitat inter gentes nec invenit requiem: omnes persecutores eius apprehenderunt eam inter angustias. (Lamentationes 1, 3)

  • CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei, efferbuerunt viscera mea; effusum est in terra iecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactans in plateis oppidi. (Lamentationes 2, 11)

  • AIN. Oculus meus affligit animam meam prae cunctis filiabus urbis meae. (Lamentationes 3, 51)

  • “Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum? (Prophetia Ezechielis 15, 2)

  • ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 63)

  • Exedrae superiores angustiores erant, quia gradus auferebant eis spatium, prae inferioribus et mediis aedificii. (Prophetia Ezechielis 42, 5)

  • et ait princeps eunuchorum ad Daniel: “Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum; qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adulescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi”. (Prophetia Danielis 1, 10)

  • Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio. (Prophetia Danielis 1, 15)

  • Sol et luna steterunt in habitaculo suo, prae luce sagittarum tuarum discedunt, prae splendore fulgurantis hastae tuae. (Prophetia Habacuc 3, 11)

  • et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius. (Prophetia Zachariae 2, 8)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum; (Prophetia Zachariae 8, 4)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina