Talált 47 Eredmények: poterant
Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum. (Liber Genesis 36, 7)
Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)
Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)
Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. (Liber Exodus 7, 21)
Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7, 24)
Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti. (Liber Exodus 9, 11)
Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant praeparare. (Liber Exodus 12, 39)
Et venerunt in Mara nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est nomen eius Mara (id est Amaritudo). (Liber Exodus 15, 23)
Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt. (Liber Exodus 16, 18)
De filiis Iudae generationes per familias ac domos cognationum suarum per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 26)
De filiis Zabulon generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 30)
De filiis Ioseph filiorum Ephraim generationes per familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vicesimo anno et supra omnes, qui poterant ad bella procedere, (Liber Numeri 1, 32)