Talált 18 Eredmények: portabunt

  • idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt; (Prophetia Ezechielis 36, 7)

  • Et non portabunt ligna de campis neque succident de saltibus, quoniam arma succendent igne et depraedabuntur eos, quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 39, 10)

  • Et portabunt confusionem suam et omnem praevaricationem, quam praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter; et nemo erit qui exterreat. (Prophetia Ezechielis 39, 26)

  • Sed Levitae, qui longe recesserint a me in errore filiorum Israel, qui erraverunt a me post idola sua, portabunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 10)

  • Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis, idcirco levavi manum meam super eos, dicit Dominus Deus; portabunt iniquitatem suam. (Prophetia Ezechielis 44, 12)

  • Et non appropinquabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omnia sancta mea, ad sanctissima, sed portabunt confusionem suam et abominationes suas, quas fecerunt. (Prophetia Ezechielis 44, 13)


“Mesmo a menor transgressão às leis de Deus será levada em conta.” São Padre Pio de Pietrelcina