Talált 560 Eredmények: populus

  • Et erit sicut populus sic sacerdos, et sicut servus sic dominus eius, sicut ancilla sic domina eius, sicut emens sic ille qui vendit, sicut fenerator sic is qui mutuum accipit, sicut qui repetit sic qui debet. (Liber Isaiae 24, 2)

  • Super hoc glorificabit te populus fortis, civitas gentium robustarum timebit te; (Liber Isaiae 25, 3)

  • Vade, populus meus, intra in cubicula tua, claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. (Liber Isaiae 26, 20)

  • In siccitate frondes illius conterentur; mulieres venient et comburent eas. Ipse enim non est populus sapiens, propterea non miserebitur eius, qui fecit eum, et, qui formavit eum, non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)

  • Et dixit Dominus: “Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum, (Liber Isaiae 29, 13)

  • Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini; (Liber Isaiae 30, 9)

  • Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. (Liber Isaiae 32, 18)

  • Nec dicet incola: “Elangui”. Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. (Liber Isaiae 33, 24)

  • exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fenum est populus. (Liber Isaiae 40, 7)

  • Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “Redde!”. (Liber Isaiae 42, 22)

  • Posui verba mea in ore tuo et in umbra manus meae protexi te, cum extendebam caelos et fundabam terram et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu”. (Liber Isaiae 51, 16)

  • Quia haec dicit Dominus Deus: “In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum. (Liber Isaiae 52, 4)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina