Talált 97 Eredmények: patri

  • Qui maledixerit patri suo et matri, morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super eum. (Liber Leviticus 20, 9)

  • atque dixerunt: “Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares hereditatem debitam patri; (Liber Numeri 36, 2)

  • condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabunt patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israel; habebitque eam uxorem et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae. (Liber Deuteronomii 22, 19)

  • dabit, qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae. (Liber Deuteronomii 22, 29)

  • Cecidit autem sors tribui Manasse — ipse est enim pri mogenitus Ioseph C; Machir primogenito Manasse patri Galaad, quia fuit vir pugnator, accepit in possessionem Galaad et Basan. (Liber Iosue 17, 1)

  • ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens: “Vidi mulierem in Thamna de filiabus Philisthinorum, quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem”. (Liber Iudicum 14, 2)

  • Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare. (Liber Iudicum 14, 6)

  • Quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: “Odisti me et non diligis; idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere”. At ille respondit: “Patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero?”. (Liber Iudicum 14, 16)

  • Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: “Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. (Liber I Samuelis 14, 1)

  • Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “Quare morietur? Quid fecit?”. (Liber I Samuelis 20, 32)

  • Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David. (Liber I Samuelis 20, 33)

  • Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi”. (Liber II Samuelis 16, 19)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina