Talált 167 Eredmények: patres

  • In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)

  • deum autem oppidorum in loco suo venerabitur et deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro et argento et lapide pretioso rebusque pretiosis (Prophetia Danielis 11, 38)

  • Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum eius. (Prophetia Danielis 14, 1)

  • Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in initio eius vidi patres vestros; ipsi autem intraverunt ad Baalphegor et se consecraverunt Confusioni et facti sunt abominabiles sicut id, quod dilexerunt. (Prophetia Osee 9, 10)

  • Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C (Prophetia Amos 2, 4)

  • “Iratus est Dominus super patres vestros iracundia. (Prophetia Zachariae 1, 2)

  • Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et de cogitationibus vestris malis; et non audierunt neque attenderunt ad me, dicit Dominus. (Prophetia Zachariae 1, 4)

  • Patres vestri ubi sunt? Et prophetae numquid in sempiternum vivent? (Prophetia Zachariae 1, 5)

  • Verumtamen verba mea et praecepta mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non attigerunt patres vestros? Et conversi sunt et dixerunt: “Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis, secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras fecit nobis””. (Prophetia Zachariae 1, 6)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum: Sicut cogitavi, ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus exercituum, (Prophetia Zachariae 8, 14)

  • et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate”. (Prophetia Malachiae 3, 24)

  • sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in saecula”. (Evangelium secundum Lucam 1, 55)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina