Talált 46 Eredmények: obviam

  • Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis. (Liber I Maccabaeorum 3, 16)

  • Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)

  • et Arabas conduxit in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in proelium”. Et abiit Iudas obviam illis. (Liber I Maccabaeorum 5, 39)

  • Et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illis in pugnam; (Liber I Maccabaeorum 5, 59)

  • Qui autem erant de castris regis, ascenderunt obviam illis in Ierusalem, et applicuit rex ad Iudaeam et montem Sion. (Liber I Maccabaeorum 6, 48)

  • Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Chapharsalama; (Liber I Maccabaeorum 7, 31)

  • Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam; et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)

  • et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)

  • Et audivit Demetrius rex et congregavit exercitum copiosum valde et exivit obviam illi in proelium. (Liber I Maccabaeorum 10, 2)

  • Et scripsit rex Alexander Ionathae, ut veniret obviam sibi. (Liber I Maccabaeorum 10, 59)

  • Et movit inde Ionathas castra et applicuit ad Ascalonem, et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 86)

  • Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates et occurrebant ei, quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset. (Liber I Maccabaeorum 11, 2)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina