Talált 325 Eredmények: nocte somnia hereditatem
Media autem nocte, Paulus et Silas orantes laudabant Deum, et audiebant eos, qui in custodia erant; (Actus Apostolorum 16, 25)
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: “Noli timere, sed loquere et ne taceas, (Actus Apostolorum 18, 9)
Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum. (Actus Apostolorum 20, 31)
Et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus. (Actus Apostolorum 20, 32)
Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: “Constans esto! Sicut enim testificatus es, quae sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romae testificari”. (Actus Apostolorum 23, 11)
in quam duodecim tribus nostrae cum perseverantia nocte ac die deservientes sperant devenire; de qua spe accusor a Iudaeis, rex! (Actus Apostolorum 26, 7)
astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cuius sum ego, cui et deservio, (Actus Apostolorum 27, 23)
Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem (Epistula I ad Corinthios 11, 23)
ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui; (Epistula II ad Corinthios 11, 25)
Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei. (Epistula ad Ephesios 5, 5)
Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis evangelium Dei. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 9)
nocte et die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea, quae desunt fidei vestrae? (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 10)