Talált 576 Eredmények: neque

  • neque sociabis cum eis coniugia; filiam tuam non dabis filio eius nec filiam illius accipies filio tuo, (Liber Deuteronomii 7, 3)

  • Sculptilia eorum igne combures; non concupisces argentum et aurum, quibus vestita sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas propterea, quia abominatio est Domini Dei tui. (Liber Deuteronomii 7, 25)

  • Neque enim propter iustitiam tuam et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum, sed quia illae egerunt impie, introeunte te, Dominus Deus tuus expellet eos ante te, et ut compleat verbum suum Dominus, quod sub iuramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob. (Liber Deuteronomii 9, 5)

  • et quando misit Dominus vos de Cadesbarne dicens: “Ascendite et possidete terram, quam dedi vobis”, contempsistis imperium Domini Dei vestri et non credidistis ei neque vocem eius audire voluistis; (Liber Deuteronomii 9, 23)

  • Quam ob rem non habuit Levi partem neque hereditatem cum fratribus suis, quia ipse Dominus hereditas eius est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 10, 9)

  • neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 12, 9)

  • Ibi laetabimini coram Domino Deo vestro vos, filii ac filiae vestrae, famuli et famulae atque Levites, qui in urbibus vestris commoratur; neque enim habet partem et possessionem inter vos. (Liber Deuteronomii 12, 12)

  • non acquiescas ei nec audias, neque parcat ei oculus tuus, ut miserearis et occultes eum, (Liber Deuteronomii 13, 9)

  • Neque constitues lapidem, quem odit Dominus Deus tuus. (Liber Deuteronomii 16, 22)

  • Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera. (Liber Deuteronomii 17, 17)

  • Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel. (Liber Deuteronomii 17, 20)

  • Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione. (Liber Deuteronomii 23, 3)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina