Talált 232 Eredmények: natus iterum

  • Et proximi mei deridebant me dicentes: “Non timet adhuc hic homo; iam enim inquisitus est huius rei causa, ut occideretur, et fugit et ecce iterum sepelit mortuos”. (Liber Thobis 2, 8)

  • In illa die contristata est animo puella et lacrimata est et ascendens in superiorem locum patris sui voluit laqueo se suspendere. Et cogitavit iterum et dixit: “Ne forte improperent patri meo et dicant: “Unicam habuisti filiam carissimam, et haec laqueo se suspendit ex malis”; et deducam senectam patris mei cum tristitia ad inferos. Utilius mihi est non me laqueo suspendere, sed deprecari Dominum, ut moriar et iam improperia non audiam in vita mea”. (Liber Thobis 3, 10)

  • Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam. (Liber Thobis 12, 14)

  • Confitere Domino in bono opere et benedic regem saeculorum, ut iterum tabernaculum tuum aedificetur in te cum gaudio, et laetos faciat in te omnes captivos et diligat in te omnes miseros in omnia saecula saeculorum. (Liber Thobis 13, 10)

  • Et iterum misericordiam faciet illorum Deus et convertetur ad illos Deus in terram Israel, et iterum aedificabunt domum, sed non sicut prius, quoadusque repleatur tempus maledictionum. Et postea revertentur a captivitate sua omnes et aedificabunt Ierusalem honorifice, et domus Dei aedificabitur in ea, sicut locuti sunt de illa omnes prophetae Israel. (Liber Thobis 14, 5)

  • Et iucundatus est Holofernes de ea et bibit multum vinum, quantum numquam bibit in uno die, ex quo natus est. (Liber Iudith 12, 20)

  • Et, quae intraverat vespere, mane iterum in domum feminarum deducebatur, sub manu Sasagazi eunuchi, qui concubinis praesidebat. Nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex et eam venire iussisset ex nomine. (Liber Esther 2, 14)

  • “Pereat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Conceptus est homo”. (Liber Iob 3, 3)

  • Si superbia extollar, quasi catulum leonis capies me et iterum mirabilem te exhibebis in me. (Liber Iob 10, 16)

  • Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur. (Liber Iob 14, 1)

  • Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? (Liber Iob 15, 7)

  • Quid est homo, ut immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere? (Liber Iob 15, 14)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina