Talált 83 Eredmények: multitudine

  • In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te. (Prophetia Ezechielis 28, 18)

  • Arastis impietatem, iniquitatem messuistis, comedistis frugem mendacii, quia confisus es in curribus tuis, in multitudine fortium tuorum. (Prophetia Osee 10, 13)

  • Congregatione congregabo, Iacob, totum te; in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio pascuae; et tumultuabuntur a multitudine hominum. (Prophetia Michaeae 2, 12)

  • et dixit ad eum: “Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muris habitabitur Ierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius. (Prophetia Zachariae 2, 8)

  • Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc sedebunt senes et anus in plateis Ierusalem et unusquisque cum baculo suo in manu sua prae multitudine dierum; (Prophetia Zachariae 8, 4)

  • Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. (Evangelium secundum Marcum 10, 46)

  • Ille autem dixit eis: “Mittite in dexteram navigii rete et invenietis”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. (Evangelium secundum Ioannem 21, 6)

  • Et placuit sermo coram omni multitudine; et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum proselytum Antiochenum, (Actus Apostolorum 6, 5)

  • Illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et, congregata multitudine, tradiderunt epistulam; (Actus Apostolorum 15, 30)

  • Cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos, cotidie disputans in schola Tyranni. (Actus Apostolorum 19, 9)

  • propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. (Epistula ad Hebraeos 11, 12)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina