Talált 117 Eredmények: multis

  • sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)

  • adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis, ut propter eam, quae ex multis personis in nos est, donationem, per multos gratiae agantur pro nobis. (Epistula II ad Corinthios 1, 11)

  • Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse, nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos. (Epistula II ad Corinthios 8, 22)

  • Abrahae autem dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit: “Et seminibus”, quasi in multis, sed quasi in uno: “Et semini tuo”, qui est Christus. (Epistula ad Galatas 3, 16)

  • radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. (Epistula I ad Timotheum 6, 10)

  • Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. (Epistula I ad Timotheum 6, 12)

  • Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, (Epistula ad Hebraeos 1, 1)

  • In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potens etiam freno circumducere totum corpus. (Epistula Iacobi 3, 2)

  • Et dicunt mihi: “Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis”. (Apocalypsis Ioannis 10, 11)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina