Talált 23 Eredmények: monumentum

  • Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. (Liber Exodus 12, 14)

  • Et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. (Liber Exodus 13, 9)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen: “Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo”. (Liber Exodus 17, 14)

  • Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum”. (Liber Exodus 30, 16)

  • Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino. (Liber Numeri 31, 54)

  • respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum”. (Liber Iosue 4, 7)

  • Et valde mane, prima sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto iam sole. (Evangelium secundum Marcum 16, 2)

  • Et introeuntes in monumentum viderunt iuvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 5)

  • Subsecutae autem mulieres, quae cum ipso venerant de Galilaea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius; (Evangelium secundum Lucam 23, 55)

  • Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. (Evangelium secundum Lucam 24, 1)

  • Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola; et rediit ad sua mirans, quod factum fuerat. (Evangelium secundum Lucam 24, 12)

  • Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum (Evangelium secundum Lucam 24, 22)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina