Talált 3589 Eredmények: man
non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines. (Epistula II Petri 1, 21)
maxime autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant dominationemque contemnunt. Audaces, superbi, glorias non metuunt blasphemantes, (Epistula II Petri 2, 10)
Hi vero, velut irrationabilia animalia naturaliter genita in captionem et in corruptionem, in his, quae ignorant, blasphemantes, in corruptione sua et corrumpentur (Epistula II Petri 2, 12)
inviti percipientes mercedem iniustitiae; voluptatem existimantes diei delicias, coinquinationes et maculae deliciis affluentes, in voluptatibus suis luxuriantes vobiscum, (Epistula II Petri 2, 13)
Melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato. (Epistula II Petri 2, 21)
Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad paenitentiam reverti. (Epistula II Petri 3, 9)
Quod fuit ab initio, quod audi vimus, quod vidimus oculis no stris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae (Epistula I Ioannis 1, 1)
Et in hoc cognoscimus quoniam novimus eum: si mandata eius servemus. (Epistula I Ioannis 2, 3)
Qui dicit: “Novi eum”, et mandata eius non servat, mendax est, et in isto veritas non est; (Epistula I Ioannis 2, 4)
Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)
Carissimi, non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio: mandatum vetus est verbum, quod audistis. (Epistula I Ioannis 2, 7)
Verumtamen mandatum novum scribo vobis, quod est verum in ipso et in vobis, quoniam tenebrae transeunt, et lumen verum iam lucet. (Epistula I Ioannis 2, 8)