Talált 85 Eredmények: loqui
Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)
mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui; sed subditae sint, sicut et Lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent; turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. (Epistula II ad Corinthios 12, 4)
pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. (Epistula ad Ephesios 6, 20)
et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui. (Epistula ad Philippenses 1, 14)
ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. (Epistula ad Colossenses 4, 4)
A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui; (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 8)
sed ante passi et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 2)
prohibentes nos gentibus loqui, ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper. Pervenit autem ira Dei super illos usque in finem. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 16)