Talált 1011 Eredmények: laetitia David

  • Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco, quem elegerit Dominus, quia benedicet tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis et in omni opere manuum tuarum, erisque totus in laetitia. (Liber Deuteronomii 16, 15)

  • Eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam, (Liber Deuteronomii 28, 47)

  • Vicinae autem mulieres congratulantes ei et dicentes: “Natus est filius Noemi!”, vocaverunt nomen eius Obed. Hic est pater Isai patris David. (Liber Ruth 4, 17)

  • Obed genuit Iesse, Iesse genuit David. (Liber Ruth 4, 22)

  • Tulit igitur Samuel cornu olei et unxit eum in medio fratrum eius; et directus est spiritus Domini in David a die illa et in reliquum. Surgensque Samuel abiit in Rama. (Liber I Samuelis 16, 13)

  • Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)

  • Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)

  • Et venit David ad Saul et stetit coram eo; at ille dilexit eum nimis, et factus est eius armiger. (Liber I Samuelis 16, 21)

  • Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)

  • Igitur, quandocumque spiritus Dei arripiebat Saul, David tollebat citharam et percutiebat manu sua; et refocillabatur Saul et levius habebat: recedebat enim ab eo spiritus malus. (Liber I Samuelis 16, 23)

  • David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. (Liber I Samuelis 17, 12)

  • David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)


“Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos.” São Padre Pio de Pietrelcina