Talált 206 Eredmények: iustitiam Dei propitiationem peccare

  • Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel”. (Liber Deuteronomii 33, 21)

  • Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini. (Liber I Samuelis 26, 23)

  • Et regnavit David super omnem Israel; faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo. (Liber II Samuelis 8, 15)

  • Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi, (Liber II Samuelis 22, 21)

  • Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)

  • tu exaudies in caelo et facies et iudicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput eius iustificansque iustum et retribuens ei secundum iustitiam suam. (Liber I Regum 8, 32)

  • Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum et constituit te regem, ut faceres iudicium et iustitiam”. (Liber I Regum 10, 9)

  • eo quod dereliquerint me et adoraverint Astharthen deam Sidoniorum et Chamos deum Moab et Melchom deum filiorum Ammon et non ambulaverint in viis meis, ut facerent iustitiam coram me et praecepta mea et iudicia sicut David pater eius. (Liber I Regum 11, 33)

  • Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel””. (Liber I Regum 14, 16)

  • Et fecit, quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 26)

  • propter peccata Ieroboam, quae peccaverat et quibus peccare fecerat Israel, et propter delictum, quo irritaverat Dominum, Deum Israel. (Liber I Regum 15, 30)

  • et fecit malum coram Domino ambulavitque in via Ieroboam et in peccato eius, quo peccare fecit Israel. (Liber I Regum 15, 34)


“Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso.” São Padre Pio de Pietrelcina