Talált 250 Eredmények: in Spiritu Sancto

  • Laudamini in nomine sancto eius, laetetur cor quaerentium Dominum. (Liber Psalmorum 105, 3)

  • Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua. (Liber Psalmorum 106, 47)

  • Deus locutus est in sancto suo: “Exsultabo et dividam Sichimam et convallem Succoth dimetiar; (Liber Psalmorum 108, 8)

  • Quo ibo a spiritu tuo et quo a facie tua fugiam? (Liber Psalmorum 139, 7)

  • TAU. Laudationem Domini loquetur os meum, et benedicat omnis caro nomini sancto eius in saeculum et in saeculum saeculi. (Liber Psalmorum 145, 21)

  • et fecerunt sibi praeputia et recesserunt a testamento sancto et iuncti sunt nationibus et venumdati sunt, ut facerent malum. (Liber I Maccabaeorum 1, 15)

  • Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri””. (Liber I Maccabaeorum 11, 37)

  • Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses”. (Liber II Maccabaeorum 1, 29)

  • Confestim vero ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, ut invocaret Altissimum, ut vitam donaret ei, qui prorsus in supremo spiritu erat constitutus. (Liber II Maccabaeorum 3, 31)

  • Et in ultimo spiritu constitutus, sic ait: “Tu quidem, scelestissime, de praesenti vita nos perdis; sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit”. (Liber II Maccabaeorum 7, 9)

  • insuper et Eleazaro, lecto sancto libro et dato signo adiutorii Dei, primae cohortis ipse ductor commisit cum Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 8, 23)

  • Qui moderatur sermones suos, novit scientiam, et lenis spiritu est vir prudens. (Liber Proverbiorum 17, 27)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina