Talált 28 Eredmények: ignominiam

  • Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est, nec discooperies ignominiam eius. (Liber Leviticus 18, 15)

  • Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro illius sunt: nefas est. (Liber Leviticus 18, 17)

  • Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. (Liber Leviticus 20, 11)

  • Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 17)

  • Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt ambo iniquitatem suam. (Liber Leviticus 20, 19)

  • Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. (Liber Leviticus 20, 20)

  • Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. (Liber Proverbiorum 6, 33)

  • sic minabit rex Assyriorum captivos Aegypti et exsules Aethiopiae, iuvenes et senes, nudos et discalceatos, discoopertis natibus ad ignominiam Aegypti. (Liber Isaiae 20, 4)

  • Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam. (Liber Isaiae 30, 3)

  • et dabo vos in opprobrium sempiternum et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur”. (Liber Ieremiae 23, 40)

  • Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt”. (Liber Ieremiae 46, 12)

  • HETH. Peccatum peccavit Ierusalem, propterea abominabilis facta est; omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam, quia viderunt ignominiam eius: ipsa autem gemens conversa est retrorsum. (Lamentationes 1, 8)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina