Talált 2015 Eredmények: hae
Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, (Epistula ad Titum 3, 10)
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. (Epistula ad Hebraeos 2, 16)
Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui ob viavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei, (Epistula ad Hebraeos 7, 1)
Et illi quidem, qui de filiis Levi sacerdotium accipiunt, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est a fratribus suis, quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae; (Epistula ad Hebraeos 7, 5)
De quo enim haec dicuntur, ex alia tribu est, ex qua nullus altari praesto fuit; (Epistula ad Hebraeos 7, 13)
qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. (Epistula ad Hebraeos 11, 14)
Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. (Epistula Iacobi 1, 6)
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. (Epistula Iacobi 1, 27)
ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. (Epistula Iacobi 3, 10)
Haec est enim gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens iniuste. (Epistula I Petri 2, 19)
Quae enim gloria est, si peccantes et colaphizati sustinetis? Sed si benefacientes et patientes sustinetis, haec est gratia apud Deum. (Epistula I Petri 2, 20)