Talált 1389 Eredmények: filii Iasignam

  • Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit et peperit Henoch. Et aedificavit civitatem vocavitque nomen eius ex nomine filii sui Henoch. (Liber Genesis 4, 17)

  • videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. (Liber Genesis 6, 2)

  • Gigantes erant super terram in diebus illis et etiam postquam ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque eis genuerunt: isti sunt potentes a saeculo viri famosi. (Liber Genesis 6, 4)

  • Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)

  • Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)

  • In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam. (Liber Genesis 7, 13)

  • “Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 8, 16)

  • Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo. (Liber Genesis 8, 18)

  • Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan. (Liber Genesis 9, 18)

  • Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram. (Liber Genesis 9, 19)

  • Hae sunt generationes filio rum Noe, Sem, Cham et Ia pheth; natique sunt eis filii post diluvium. (Liber Genesis 10, 1)

  • Filii Iapheth: Gomer et Magog et Madai et Iavan et Thubal et Mosoch et Thiras. (Liber Genesis 10, 2)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina