Talált 48 Eredmények: fiducia resistere

  • Ne moliaris amico tuo malum, cum ille apud te sedeat cum fiducia. (Liber Proverbiorum 3, 29)

  • In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)

  • Ut sit in Domino fiducia tua, ostendi ea tibi hodie. (Liber Proverbiorum 22, 19)

  • Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti. (Liber Sapientiae 12, 14)

  • Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii. (Liber Ecclesiasticus 4, 32)

  • Et erit vobis fortitudo pharaonis in confusionem, et fiducia sub umbra Aegypti in ignominiam. (Liber Isaiae 30, 3)

  • Et dixit ad eos Rabsaces: “Dicite Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua confidis? (Liber Isaiae 36, 4)

  • Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius; (Liber Ieremiae 17, 7)

  • Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)

  • Vidi eum appropinquantem prope arietem, et efferatus est in eum et percussit arietem et comminuit duo cornua eius, et non poterat aries resistere ei; cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu eius. (Prophetia Danielis 8, 7)

  • Ego autem dico vobis: Non resistere malo; sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua, praebe illi et alteram; (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)

  • ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. (Evangelium secundum Lucam 21, 15)


“Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso. Tudo isso é como uma escada: se faltar um degrau, caímos”. São Padre Pio de Pietrelcina